Credo in Deum Patrem omnipoténtem,

Creatórem caeli et terrae ; et in Jesum Christum Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum ;

qui concéptus est de Spiritu Sancto, natus ex María Virgine ;

passus sub Póntio Piláto, crucifixus, mórtuus et sepúltus ;

descéndit ad ínferos, tértia die ressurréxit a mórtuis, ascendit ad caelos ;

sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis ; inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.

Credo in Spíritum Sanctum ; sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem ;

remissiónem peccatórum ; carnis resurrectiónem ; vitam aetérnam.

Amen.