Credo in unum Deum,

Patrem omnipoténte, factórem cæli et terræ,

visibílium ómnium et invisibílium.

in unum Dóminum Iesum Christum,

Fílium Dei unigénitum,

et ex Patre natum ante ómnia sæcula.

Deum de Deo, lumen de lúmine,

Deum verum de Deo vero,

genitum, non factum, consubstantiálem Patri :

per quem ómniam facta sunt.

Qui propter nos hómines

et propter nostram salútem

descéndit de cælis.

Et incarnatus est de Spíritu Sancto

ex Maria Vírgine, et homo factus est.

Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto ;

passus et sepúltus est,

et ressurréxit tértia die, secúndum Scriptúras,

et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris.

Et íterum ventúrus est cum glória,

iudicáre vivos et mórtuos,

cuius regni non erit finis.

Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificátem :

qui ex Patre et Filióque procédit.

Qui cum Patre et Fílio simul adorátur

et conglorificátur :

qui locútus est per prophétas.

Et unam, sanctam,

cathólicam et apostólicam Ecclésiam.

Confíteor unum baptísma

in remissiónem peccatórum.

Et exspécto resurrectiónem mortuórum,

et vitam ventúri sæculi.

Amen.