Salve, Regína, Mater misericórdiæ ;
Vita, dulcédo et spes nostra, salve.

Ad te clamámus, éxsules Fílii Evæ.
Ad te suspirámus, geméntes et flentés in hac lacrimárum valle.

Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misercórdes óculos ad nos convérte.

Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde.

O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

Amen