Magnificat ánima mea Dominum

Et exsultávit spiritus meus,

in Deo salutári meo ;

Quia respéxit humilitátem

ancillæ suæ : ecce enim ex

hoc beátam me dicent omnes generatiónes.

Quia fecit mihi magna qui

potens est :et sanctum nomen ejus ;

Et misericórdia ejus a progénie

in progénies timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio

suo ; dispérsit supérbos mente cordis sui.

Depósuit poténtes de sede,

et exaltávit húmiles.

Esuriéntes implévit bonis :

et divites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ.

Sicut locútus est ad patres

nostros, Abraham et sémini

ejus in sæcula.

Amen