De profúndis clamávi ad te, Domine : Dómine, exáudi vocem meam.

Fiant aures tuæ intendéntes in vocem deprecatiónis meæ.

Si iniquitátes observáveris, Dómine : Dómine quis sustinébit ?

Quia apud te propitiátio est : et propter legem tuam sustínui te, Dómine.

Sustínuit ánima mea in verbon ejus : sperávit ánima mea in Dómino.

A custódia matutina usque ad noctem, speret Israël in Dómino.

Quia apud Dóminum misericórdia : et copiósa apud eum redémptio.

Et ipse rédimet Israël, ex ómnibus iniquitátibus ejus.

Amen.